MS. of Paris Library, 3195. (Geographic Latin.) (Google Books ⧉, Amazon ⧉, Bookshop ⧉)
by
References To Other Books
No references to other books found
Referenced By
Direct References
The Travels of Marco Polo
7. MS. of Paris Library, 3195. (Geographic Latin.) Quando homo recedit de insula de Pentay et vadit per silochum sentum miliaria, invenit insulam minorem de Java, et est ista insula parva et durat duo millia miliaria; et de istâ insulâ computabo vobis omnia. Super istâ insulâ sunt octo regna, in sex quorum ego Marcus fui, scilicet in regnis Ferlech, Basman, Samara, Dragoiam, Lambri et Fanfur. In aliis autem duobus non fui; et secundum quod sunt octo regna, ita sunt octo reges coronati, et sunt omnes idolatrae. Et quodlibet istorum regnorum habet linguam per se. Ibi est magna abundantia thesauri et de omnibus caris speciebus; et dicam vobis de istâ insulâ quaedam quae videbuntur mirabilia. Ista insula est tantum versus meridiem quod tramontana non videtur ibi nec parvum nec multum. Postquam diximus vobis de insulâ et de regnis ipsius, nunc computemus de moribus hominum ipsius insulae, et primo de regno Ferlech.
Places Referenced
No places referenced